Stelle tibi ergo, qui et seruus meus, et ...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 12, Cap. 41, Par. 8 (lin. 63)) [1719]

Basic Information
Keywords
ID 1719
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation tibi ergo, qui et seruus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus, dico ne timeas, quia te cum sum, cui loquor in euangelio: ecce ego uobiscum sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi. non erres, neque a ueritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis uiribus imperitus et nudus, siluam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem uoces. ego sum qui confortaui te, et auxiliatus tui sum; et suscepit te, siue protexit, dextera iusti mei, id est, domini saluatoris, siue dextera mea, ut lxx transtulerunt.
Translation
Quotation source Lib. 12, Cap. 41, Par. 8 (lin. 63)
Associated use case(s)
Comment