Stelle lxx: et contristatus est ionas tri...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), Cap. 4 (lin. 4)) [1722]

Basic Information
Keywords
ID 1722
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation lxx: et contristatus est ionas tristitia grandi et confusus est, orauitque ad dominum et ait. uidens subintrare gentium plenitudinem, et illud impleri quod in deuteronomio dicitur: ipsi me irritauerunt in his, qui non sunt dii, et ego eos irritabo super gente, quae non est, super natione stulta eos ad iracundiam concitabo; desperat de salute israelis, et magno dolore concutitur, qui erumpit in uocem, et causas maeroris exponit et quodammodo loquitur: ego solus electus sum de tanto numero prophetarum, qui per aliorum salutem ruinam meo populo nuntiarem. non igitur contristatur, ut quidam putant, quod gentium multitudo saluetur, sed quod pereat israel.
Translation
Quotation source Cap. 4 (lin. 4)
Associated use case(s)
Comment