Stelle iudaei totum hoc capitulum et duo ...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), Cap. 2 (lin. 479)) [1723]

Basic Information
Keywords
ID 1723
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation iudaei totum hoc capitulum et duo superiora contra philisthiim et moab et filios ammon ad aduentum christi referunt, quem putant in consummatione mundi esse uenturum, qui exstruat hierusalem, et populum suum liberet de manu gentium, qua tenentur; et hoc sonare quod dicitur: et adorabunt eum uiri de loco suo, omnes insulae gentium. non solum autem superiores gentes, sed aethiopes quoque et assyrios et niniuen urbem assyriorum eo tempore ponendam esse in solitudinem, et cubaturas in ea omnes bestias terrae, siue ut in hebraeo scriptum est: omnes bestias gentium, ex quo significari putant de cunctis nationibus, quae euersurae sunt niniuen.
Translation
Quotation source Cap. 2 (lin. 479)
Associated use case(s)
Comment