Quotation |
iota enim littera ex qua sumit nomen saluatoris exordium, non solum apud graecos, sed et apud
hebraeos, denarium numerum significat.
et hoc mystico sermone monstratur, quod omnes qui censentur uocabulo christiano, quos et dominus
septem milia tempore persecutionis iezabel et fugae heliae reliquisse se dicit, qui non curuauerunt
genua ante baal; et in mensuram uiri perfecti uenerint ex omnibus linguis et nationibus,
apprehendent fimbriam uiri iudaei, id est domini saluatoris, de quo et in psalmo dicitur: iuda rex
meus, et: iudas, te laudabunt fratres tui, et rursum: non deficiet princeps ex iuda, et dux de femoribus
eius, donec ueniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium.
erit enim radix iesse, et qui exsurrexerit ut dominetur gentibus, in ipso gentes sperabunt. |