Quotation |
in hoc autem uniuersitatis tremore, commotae sunt etiam omnes gentes, quia in omnem terram exiuit
sonus apostolorum domini, et uerba eorum penetrauerunt usque ad terminos orbis terrae.
ob id autem omnes motae sunt nationes, ut ex earum motu uenirent electa gentium, et quae
ubicumque praeclara sunt.
uerbi gratia, electa de corintho, quia multus erat in ea populus dei; electa de macedonia, quia grandis
in thessalonica dei ecclesia congregata, non habebat necessarium ut de caritate doceretur; electa de
epheso, ut arcana dei et nullis antea reuelata sacramenta cognoscerent. |