Quotation |
Quo autem generaliter haec parabola tendat, ipse Saluator exponens, mox subdidit, dicens: SIC ERIT
ET GENERATIONI HVIC PESSIMAE, id est quod de uno quolibet specialiter geri solere narraui, hoc
in tota generaliter huius populi gente geri non desinit.
Immundus quippe spiritus exiuit a Iudaeis, quando acceperunt legem, et ambulauit per loca arida,
quaerens sibi requiem; expulsus uidelicet a Iudaeis ambulauit per gentium solitudines, quae cum
postea Domino credidissent, ille non inuento loco in nationibus dixit: "Reuertar ad domum meam
pristinam, unde exiui"; habebo Iudaeos, quos ante dimiseram. |