Quotation |
LV. De civitate sancta Hierusalem et de patriarcha et suffraganeis eius.
Est autem Hierusalem civitas civitatum, sancta sanctarum, domina gentium, princeps provinciarum,
speciali prerogativa civitas regis magni dicta et quasi in centro mundi, in medio terre sita ut ad eam confluerent omnes gentes, possessio patriarcharum, alumna prophetarum, doctrix apostolorum,
salutis nostre cunabula, Domini patria, mater fidei, sicut Roma mater est fidelium, a Deo preelecta et sanctificata, in qua steterunt pedes eius, ab angelis honorata et ab omni natione que sub celo est
frequentata.
Est autem in monte eminenti constituta ex utraque parte montuosa in illa parte Syrie que dicitur Iudea
et Palestina, lacte et melle fluens, frumento, vino et oleo et omnibus bonis temporalibus abundans. |