Stelle Quod autem a magis primo omnium ge...; (Laterculus Malalianus (668 - 690), Cap. 15 (p. 431, lin. 25)) [1752]

Basic Information
Keywords
ID 1752
Text Laterculus Malalianus (668 - 690) Theodore of Canterbury
Quotation Quod autem a magis primo omnium gentium velut nationum primitias adoratur, omnium creatorem et dominatorem significant esse venturum et in gentibus crediturum adque in muneribus oblatio deum et regem; sed et victimae sepulturam murram dicitur adtributam, ut per trina species munerum, id est aurum regi, thus ut deo, murra ut morituro tamquam unam deitatem patris et filii ac spiritus sancti sancta et individua trinitas adoraretur in Christo, crederetur in mundo, praedicaretur in gentibus. quod stella ducatum magis praebuerit, propter illud quod legitur: orietur stella, inquid, ex Iacob et ascendit homo in Israhel et confringet omnes duces alienigenarum.
Translation
Quotation source Cap. 15 (p. 431, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment