Quotation |
Et tamen qui sunt illi vel ubi aut unde fuerint prolati termini aeterni vel veteres formae aut illa canonica et paterna praecepta, minus aperte declarat, nisi forte super imperatoris nomen velit haec cuncta sentiri.
Verum apud nos multa lecta sunt, multa quidem indefesse leguntur; nunquam tamen invenimus
terminos positos vel formas aut praecepta prolata, neminem appellandum basilea nisi eum, quem in urbe Constantinopolitana imperii tenere gubernacula contigisset, cum gentium singularem monimentis interim postpositis sacrae nobis affluenter ystoriae monstrant plurimos fuisse basileis nuncupatos, non solum electos quosque, quales videlicet fuere Melchisedech et David, verum etiam reprobos, quales primores Assiriorum Aegyptiorum Moabitarum et ceterarum nationum, quas dinumerare longum est, extitisse probantur. Ergo cum ita sit, frustra causandum ducit prudentia tua alios praeter se basilis appellandos, nisi forte
radendum ducat totius codices mundi, in quibus pene cunctarum gentium primi a temporibus priscis
et deinceps basilei inveniuntur ascripti. |