Stelle Et certe, ut de Latinis codicibus ...; (Ludovici II imperatoris epistola ad Basilium I imperatorem Constantinopolitanum missa (870 - 871), (p. 387, lin. 9)) [1758]

Basic Information
Keywords
ID 1758
Text Ludovici II imperatoris epistola ad Basilium I imperatorem Constantinopolitanum missa (870 - 871) Anastasius bibliothecarius (the Librarian)
Quotation Et certe, ut de Latinis codicibus interim taceamus, si Graecos etiam noviter editos revolvas codices, invenies procul dubio plurimos tali nomine vocitatos et non solum Graecorum, set et Persarum Hepierotarum Indorum Bithiniensium Parthorum Armeniorum Sarracenorum Aethiopum Guandalorum et Gothorum atque aliarum gentium praelatos appellatione veneratos. Intuere igitur, frater, et considera, quod multi fuerint, qui basilei diversis temporibus et in diversis locis et nationibus nuncupati sunt vel hactenus nuncupentur; et noli vel nobis quod dicimur invidere, vel tibi singulariter usurpare, quod non solum nobiscum, set et cum pluribus praepositis aliarum gentium possides.
Translation
Quotation source (p. 387, lin. 9)
Associated use case(s)
Comment