Quotation |
Verum quia res et personae utrarumque partium istius temporis cum illo pene in cunctis conveniunt,
memorabilis viri iam nominati Felicis, sedis apostolicae praesulis apud vos etiam celeberrimi, te verbis alloqui procurabimus, qui ad superscriptum Augustum scribens inter alia: Cum, inquit, apud
barbaras etiam nationes atque ipsius Deitatis ignaros pro exequendis negotiis vel humanis iure gentium semper legationis cuiuslibet habeatur sacrosancta libertas, notum est omnibus, quanto magis ab imperatore Romano et Christiano principe, in rebus praesertim divinis, oportuerit intemeratam
servari. |