Quotation |
Videamus aliqua et ex his quae de sexagesimo septimo psalmo protulimus, ubi ait: "Aethiopia
praeveniet manus eius Deo".
Si enim intuearis, quomodo 'ex delicto' Istrahel 'salus sit gentibus' et quod 'illorum lapsus' introeundi
viam nationibus dedit, advertes, quomodo 'praevenit' et praecedit 'Aethiopiae manus', hoc est
gentium populus illos 'ad Deum', quibus primis data sunt eloquia Dei, et in hoc compleri: "Aethiopia
praeveniet manus eius Deo", et fit 'nigra' ista 'formosa', etiam si nolunt, etiam si invident et obtrectant
'filiae Hierusalem'. |