Stelle ubi quondam deserta siluarum ac li...; (Epistulae (Paulinus Nolanus) (401 - 500), Ep. 18, Par. 4 (p. 131, lin. 17)) [1763]

Basic Information
Keywords
ID 1763
Text Epistulae (Paulinus Nolanus) (401 - 500) Paulinus of Nola
Quotation ubi quondam deserta siluarum ac littorum pariter intuta aduenae barbari aut latrones incolae frequentabant, nunc uenerabiles et angelici sanctorum chori urbes oppida insulas siluas ecclesiis et monasteriis plebe numerosis, pace consonis celebrant. quod quamquam in totius Galliae populis ut ubique gentium Christus operetur, qui totum orbem circuit quaerens dignos se et per nationes in animas sanctas se transfert et in uiis directionis ostendit se hilariter et omni prouidentia occurrit amatoribus suis, tamen in remotissimo Neruici littoris tractu, quem tenui antehac spiritu fides ueritatis adflauerat, te potissimum in uas electionis excerpsit, in te prima refulsit clarius, incaluit ardentius et propius adparuit, et in quo sanctificaret illic nomen suum et per cuius nomen etiam solis ab occasu in omnem terram sonus eius exiret adsumpsit.
Translation
Quotation source Ep. 18, Par. 4 (p. 131, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment