Quotation |
Videns enim Deus pater salutem gentium per ipsum solum posse constare dicit ad eum: pete a me, et
dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Donec ergo paterna pollicitatio compleatur et ecclesiae ex diversis nationibus crescant atque introeat
tota ' 'gentium plenitudo,' ut tunc demum 'omnis Istrahel salvetur,' dies producitur et differtur
occasus nec umquam sol occumbit, sed semper exoritur, dum credentium cordibus 'sol iustitiae'
lumen veritatis infundit. |