Quotation |
Est autem Polunia, quam modo Sclavi inhabitant, sicut placet his, qui situs terrarum descriptionibus
notant, in finibus superioris Germaniae, habens ab occidente Odderam fluvium, ab oriente Vistulam, a
septentrione Ruthenos et mare Sciticum, a meridie silvas Boemorum.
Terra utique naturalibus firmamentis munitissima, natio tam propria feritate quam vicinarum
contiguitate gentium pene barbara et ad pugnandum promptissima.
Aiunt enim eius maris, quod illius terrae litus alluit, tales esse provinciarum habitatores, qui famis
tempore semet devorent, et cum perpetuis rigeant algoribus ideoque nullam possint agriculturam in
quibusdam locis exercere, venationibus et mortibus dediti sunt. |