Stelle Ita et illum intellexisse ita chri...; (Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125), In Habacuc, Lib. 1, Col. 600) [1778]

Basic Information
Keywords
ID 1778
Text Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz
Quotation Ita et illum intellexisse ita christum qui in eo loquebatur uoluisse libenter accipimus ac si diceret : uidete ne superueniat uobis ut diabolus per manus chaldaeorum id est romanorum quoniam tunc roma altera erat babylonia congreget de uobis quasi arenam captiuitatem ne superueniat uobis ut dum de regibus ipse triumphat uestri quoque tyranni uestri principes seditiosi et nequissimi ridiculi eius sunt ne superueniat uobis ut super omnem munitionem uestram super antoniam et super phaselum et super mariamnem et super hippidicon super macheronta et super masadan et super caeteras omnes munitiones uestras super templum et super ciuitatem risu suo risu fellito et amaro ioco rideat et comportet aggerem et capiat eam per omnia reddens utpote grande et mirum mortis qua pascitur spectaculum prae oculis habens quantum uel quale in nulla gente uel natione habuisse legitur si cunctas gentium historias siue tragoedias recenseamus.
Translation
Quotation source In Habacuc, Lib. 1, Col. 600
Associated use case(s)
Comment