Stelle Sequitur enim : populus multus et ...; (Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125), In Ioelem, Col. 217 (lin. 30)) [1777]

Basic Information
Keywords
ID 1777
Text Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz
Quotation Sequitur enim : populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Congrua namque similitudo est maris et populi romani tam multi et tam fortis qui uniuersas fere orbis terrae nationes multitudine operuit fortitudine conuulsit more fluctuum iens et rediens et contra montes uniuersos intumescens eosque operiens id est cunctos reges uel regna gentium suis uiribus opprimens. Huic nimirum populo similis non fuit ab initio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis daniel quoque ut supra dictum est attestante de bestia quarta qua romanum figurabatur imperium quia dissimilis erat caeteris bestiis uidelicet leaenae urso et pardo quibus regna praecedentia significabantur.
Translation
Quotation source In Ioelem, Col. 217 (lin. 30)
Associated use case(s)
Comment