Quotation |
Primum quidem suo, ut aiunt, arbitrio monasterium egressus, tanta se stabilitate, quod primum est
militiae illius sacramentum, professionis suae devinxit, ut paucae sint Italiae, Germaniae vel Galliae urbes, quas non celeriter percurrerit; pauci temporis illius principes, quos non salutaverit.
Iam vero, cum summa apud ordinem illum taciturnitatis observantia sit, tanta ille se semper effudisse arguitur intemperantia, ut nulli honori, nulli dignitati in hac parte pepercerit; sacerdotes Domini,
episcopos, archiepiscopos, quo nomine nihil reverentius aecclesia suscipit, obscenis appellationibus ad ipsam auditus confusionem sepissime dehonestaverit; non in singulas personas, sed etiam in ipsas gentium nationes ioculari levitate terribiles minas adhuc privatus sepe intorserit: se illas et illas gentes domiturum, se illorum et illorum superbiam repressurum, ut indubitabiliter omnibus appareat, cum talia iactaret, quid iam ex tunc animo conceperit.
Honorem vero, quem se semper fugisse astruit, tanta, ut aiunt, venatus est astutia, ut nulla fuerit
bonae opinionis species, qua se in oculis hominum ideo non palliaverit; tanta quesivit violentia, ut ad regnum invadendum non maiorem sibi perditorum hominum manum profusissima premiorum
largitione Catilina comparaverit. |