Stelle Qui etiam torquem ut asseritur et ...; (Epistulae ad concilium Aquileiense pertinentes (381 - 381), Epist. 2, Par. 9 (p. 322, lin. 108)) [1812]

Basic Information
Keywords
ID 1812
Text Epistulae ad concilium Aquileiense pertinentes (381 - 381) Ambrose of Milan
Quotation Qui etiam torquem ut asseritur et brachiales impietate Gothica profanatus more indutus gentilium ausus sit in prospectum exercitus prodire Romani, quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegum sed etiam in quocumque est Christiano, etenim abhorret a more Romano nisi forte sic solent idolatrae sacerdotes prodire Gothorum. 10. Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen quod ille sacrilegus infamat, qui etiam suorum vocibus si qui tamen superesse possunt nefandi sceleris arguitur. Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimas Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere, qui episcopus esse nec coepit.
Translation
Quotation source Epist. 2, Par. 9 (p. 322, lin. 108)
Associated use case(s)
Comment