Stelle Itaque cum tanta de terris erumpan...; (Exameron (386 - 389), Dies 2, Cap. 3, Par. 12 (p. 51, lin. 14)) [1813]

Basic Information
Keywords
ID 1813
Text Exameron (386 - 389) Ambrose of Milan
Quotation Itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus barbarum atque Romanorum intersecans populos, donec Ponto ipse condatur, Renus de iugo Alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus aduersus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector: Rodanus rapido concitus cursu Tyrreni aequoris freta scindit, in quo non mediocre fertur nauigantum periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decernunt, itemque de septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare - prolixum est singulorum persequi fluuiorum nomina, qui uel in nostrum mare deriuantur uel exinaniuntur oceano -, cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torretur ardoribus atque aestu soluta fatiscit in puluerem miserandi agricolae labore consumpto, ut frequenter ad potum siccatis puteis arido gurgite subsidium uitale deficiat.
Translation
Quotation source Dies 2, Cap. 3, Par. 12 (p. 51, lin. 14)
Associated use case(s)
Comment