Quotation |
haec igitur ecclesia, quae, ut eiusdem identidem uerbis utar, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem romanum crescendo
peruentura est.
quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: omitto gentium barbararum proprias
religiones, persarum ritus, sidera chaldaeorum, aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia
ista non sint, quia prouidentia dei in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus.
haec tu uera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est abraham: in semine tuo benedicentur
omnes gentes. |