Quotation |
hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a romanis
subiugatae sunt, in ritum romanorum sacrorum transierint ea que sacrilegia obseruanda et
celebranda susceperint, gens autem iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit
signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex,
qui eos in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint
iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione
discreti, nisi quicumque eorum ad christum transierit, ut iam non inueniatur cain nec exeat a facie dei
nec habitet in terra naim, id quod dicitur interpretari, commotio. |