Stelle Igitur cum de remotis partibus mund...; (Vita Galli (815 - 825), p. 257-258) [184]

Basic Information
Keywords
ID 184
Text Vita Galli (815 - 825) Wetti
Quotation Igitur cum de remotis partibus mundi arbiter orbis lumen nostratibus refulgere disposuisset, praedictus vir, terrena dispiciens ac caelestia quaerens, cum praefatis fratribus, qui electio quaedam Scoticae gentis erant, relictis habitis cunctis, Christum secutus est patrisque ac matris seu parentillae cum possessionibus diversis inmemor, ut mereretur in aethris premio centuplici potiri. (...) Aestimatione etenim coepta, portum Hybernicum linquebant, prosperisque succedentibus auris, sinus Brittanicos tangebant. (...) Quibus peragratis, tandem optata arva Galliae introierunt, ubi gubernacula regni Sigiberti diversas gentes tunc domuerunt; statimque confidentes in Christi amore aulam regiminis eius adierunt. (...) Quomodo nos ergo nosmet ipsos abnegamus, si exteriora nostra pro Christo non laxamus, aut quomodo crucem eius tollimus, si terrestrem curam quaerendo inhiamus?" Cui talia obicienti responsum regale obviavit: "Si Christum sequendo crucem eius sumere desideras, heremi secreta elige, in quibus et augmentum tui premii et oportuna provideas nostrae saluti, tantum ne, nostra dicione relicta, ad alias gentes pertranseas". (...) Igitur cum per aliquod [tempus] illic habitassent aptaque coenobialibus praeparassent, multi Burgundiorum gentis necnon et Francorum veniebant ad eos propter desiderium aeterni regni, ibique mirum in modum crescebat regularis vitae origo.
Translation s. F. Schnoor, Wetti. Die Lebensgeschichte des heiligen Gallus, in: Der Heilige Gallus 612-2012. Leben – Legende – Kult, St. Gallen 2011, pp. 167-193.
Quotation source p. 257-258
Temporal Coverage 550 - 646
Associated use case(s)
Comment