Stelle Sed quantum nobis laborum vestrorum...; (Vita Amandi episcopi (850 - 871), p. 453-455) [185]

Basic Information
Keywords
ID 185
Text Vita Amandi episcopi (850 - 871) Milo of Saint-Amand
Quotation Sed quantum nobis laborum vestrorum operatio magnam gaudii ubertatem inducit, tantum pro duritia sacerdotum gentis illius conterimur, quod, postpositis salutis suae suffragiis, atque redemtoris nostri contempnendo servitia, vitiorum foederibus ingravantur. (...) Et non solum quia hoc facere nullatenus voluerunt, sed et nunc successor eius Paulus, temerator fidei, exepiscopus Constantinopolitanus alium nequiorem excogitavit in praeiudicio catholicae fidei conamen, quasi quae a decessoribus suis haereticae exposita fuerant destruens, et imperialem typum sacrilego ausu totius plenum perfidiae a clementissimo principe nostro fieri persuasit, in quo promulgatum est, ut omnes populi christiani credere debuissent. (...) Et Sigebertum, praecellentissimum filium nostrum, regem Francorum pro suae christianitatis remedio consultissime ammonere atque praecare, dirigere nobis ex corpore fratrum nostrorum dilectissimos episcopos, qui sedis apostolicae legatione, divina concedente propiciatione, fungere debeant, et quae in nostro concilio peracta sunt cum has synodales apices nostras ad clementissimum pincipem nostrum sine dubio asportare faciemus, ut nostrorum laborum particeps effectus, mercedis cumulum adipisci valeat et sui regni protectorem invenire eum, cuius causa flagitari dinoscitur.
Translation
Quotation source p. 453-455
Temporal Coverage 575 - 676
Associated use case(s)
Comment