Quotation |
hinc ostenditur deus israhel, deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac
misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec inpediat misericordia iustitiam,
quod non ipse sit uictus in hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per christi euangelium, ueri regis et
sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefigurauit, nunc ipse deus israhel ubique delet
idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius romani noluerunt, sicut
receperunt deorum aliarum gentium, quas uicerunt.
ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iam qui per ea promittebatur
aduenerat, et romanum imperium, a quo illa gens uicta est, per christum regem suo nomini
subiugauit adque ad euertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant,
christianae fidei robore ac deuotione conuertit. |