Quotation |
numquid, ut delectetur ecclesia diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis
quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam romani imperii iura
tenduntur, usque in persas et indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat, ut in dextram
per ueros christianos et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen eius
extendatur, ut semen eius hereditet gentes, ut ciuitates, quae a uero dei cultu et a uera religione
desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine
martyrum tamquam honore purpureo uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat
crimen fieri uel esse christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur, quia, ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum
derelicta et obprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? |