Quotation |
nunc uero cum potuerit ipsa galilaea dici ciuitas christi, quia in galilaea erat nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur romana ciuitas, cumque in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei, et cum prior ipse populus dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit, domus israhel, quis dubitauerit in
ciuitate sua hoc fecisse iesum, cum hoc fecerit in ciuitate capharnaum, ciuitate galilaeae, quo
transfretando redierat de regione gerasenorum, ut ueniens in galilaeam recte diceretur uenisse in
ciuitatem suam, in quocumque oppido esset galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum ita
excellebat in galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? |