Quotation |
sunt enim apud nos, hoc est in africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse
praedicatum euangelium ex his, qui ducuntur inde captiui et romanorum seruitiis iam
miscentur, cotidie nobis addiscere in promptu est.
pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque paucissimi, qui pacati romanis
finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a romano constituantur
imperio, et illi ipsi eorum praefecti christiani esse coeperunt.
interiores autem, qui sub nulla sunt potestate romana, prorsus nec religione christiana in
suorum aliquibus detinentur neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem dei non
pertinere. |