Quotation |
non enim romanos sed omnes gentes dominus semini abrahae media quoque iuratione
promisit.
ex qua promissione iam factum est, ut nonnullae gentes, quae non tenentur dicione romana,
reciperent euangelium et adiungerentur ecclesiae, quae fructificat et crescit in uniuerso mundo.
adhuc enim habet, quo crescat, donec fiat, quod de christo in salomonis figura prophetatum est:
dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine scilicet, ubi
baptizatus est, quia inde coepit euangelium praedicare, a mari autem usque ad mare totus est orbis
cum omnibus, quoniam mari oceano cingitur uniuersus. |