Stelle nimirum ergo ista dicendo signific...; (In Iohannis evangelium tractatus (301 - 500), Tract. 114, Par. 5 (lin. 19)) [1862]

Basic Information
Keywords
ID 1862
Text In Iohannis evangelium tractatus (301 - 500) Augustine of Hippo
Quotation nimirum ergo ista dicendo significauit dominus qua esset morte moriturus; non quod hic mortem crucis uellet intellegi, sed quod eum iudaei fuissent gentibus tradituri, hoc est romanis. nam pilatus romanus erat, eumque in iudaeam romani praesidem miserant. ut ergo iste sermo iesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum gentes interficerent, quod iesus futurum esse praedixerat, ideo pilatus qui iudex romanus erat, cum uellet eum reddere iudaeis, ut secundum legem suam iudicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes: nobis non licet interficere quemquam.
Translation
Quotation source Tract. 114, Par. 5 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment