Quotation |
Omnes gentes a romanis subactae in romanorum iura transierunt: haec gens et
uicta est et in lege sua mansit; quantum ad dei cultum adtinet, patriam consuetudinem ritumque
custodit. Euerso etiam templo suo, exstincto sacerdotio pristino, sicut praedictum est a prophetis, seruant tamen circumcisionem et morem quendam, quo a ceteris gentibus distinguantur.
Propter quid aliud, nisi propter testimonium ueritatis? Sparsi sunt ubique iudaei, portantes codices in
quibus Christus praedictus - et sicut praedictus est praesentatus - etiam paganis possit ostendi. |