Quotation |
et in hoc regno quarto ferreo, id est, Romanorum, in quo res geritur, quia omnia quattuor
sunt, et in quattuordecim dilatantur, ergo dicamus, quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt,
in consummationem mundi, quando regnum destruendum est Romanorum decem futuros
reges, qui orbem Romanorum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse parvulum
regem, id est, antichristum, qui de parvula gente Iudaeorum, id est, de tribu Dan, qui inter
ceteros fratres suos hereditatem in terra repromissionis non est sortitus, sed ad aquilone est castra
metatus. |