Stelle Vos, inquit, o doctores ecclesiasti...; (Vita Amandi episcopi (850 - 871), p. 460-462+463+467) [187]

Basic Information
Keywords
ID 187
Text Vita Amandi episcopi (850 - 871) Milo of Saint-Amand
Quotation Vos, inquit, o doctores ecclesiastici, qui habitatis in terra Austri, hoc est, in calore fidei et in divinae dilectionis ardore versamini illisque in partibus habitando moramini, a quibus iuxta propheticam vocem Deus venire dicitur, quos verus mundi sol Christus dominus, deterso perfidiae caligantis nubilo, splendore suae claritatis inradiat, occurentes, scilicet antequam ad vos veniat, sitienti Dei populo, aquam, quae de ventre Iesu fluit, ferte, hoc est, scientiam scripturarum divinarum porrigite, eique a potestate diaboli fugienti cum panibus verbi divini occurrite, imitantes prudentis dispensatoris industriam, quem Dominus constituit supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram. (...) Si ergo transitus populi Iudaici de terra servitutis ad patriam promissae hereditatis pascha convenienter dici potuit, huic nostro sermoni video nihil quod possit obstare, quin, non dicam coaequare, sed etiam praeferre non inrationabiliter liceat huius patris nostri beatissimi Amandi profectionem ab huius vitae laboriosa erumna et convalle lacrimarum ad illa quietissima perennis vitae atria ac regni caelestis palatia. (...) In quam non a Moyse legis latore intromittitur, - neminem enim lex, ut ait apostolus, ad perfectum adduxit, - sed a Iesu vero christiani populi ductore, bonorum meritorum sortes aequiperante, remunerationem vitae perpetuae percepit. (...) Qui tanti exsecutor praecepti officium sibi creditum libenter explevit, huiusque rei gratia exteras regiones adivit atque euangelium Christi barbaris nationibus adnuntiavit ipsamque praedicationem signis subsequentibus confirmavit.
Translation
Quotation source p. 460-462+463+467
Temporal Coverage 575 - 676
Associated use case(s)
Comment