Quotation |
Qui, sicut probabili argumento, historiis ac cronicis sibi concinentibus, investigavimus, anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DLXXI. Nonis Mai. mensis in provintia Aquitaniorum et pago praefatae regionis vocabulo Herbatilico ex patre Sereno, genetrice Amantia nativitatis initium habuit, anno scilicet septimo, quo Iustiniani successor Iustinus minor cum Sophia coniuge in re publica arcem imperii tenebat. (...) Quod si et principes regni Francorum, qui tempore vitae eius ius regium tenuerunt, aliquis quaerere voluerit, quanquam id non facile propter historiarum semiplenam indaginem videatur fieri posse, diligentius animi vivacitate perspiciens, repperiet tempore vitae eius hos apud Francos honore functos regio hoc ordine: primum Hilpericum, secundum Lotharium, tertium Dagobertum, quartum Sigebertum eiusque fratrem Hlodoveum quintum, cuius filii fuerunt hi, Lotharius, Hildericus ac Theodericus. (...) Sed Lothario in iuventute mortuo ac deinde Hilderico a Francorum primatibus interfecto, regalem quam nuper tonsoratus amiserat Teodericus recepit dignitatem. (...) Quibus etiam diebus Ebroinus maior domus nefandas regno Francorum frendens inferebat calamitates, augens de die in diem usque ad seram scelerata piacula mortem. (...) Qui, regibus cum omni populo perturbatis, ad ultimum omnium malorum suorum cumulum beatum Leodegarium diversis tormentorum poenis excruciatum Christi martyrem fecit. |