Quotation |
Praeter ea, quae domnus episcopus et frater noster Adventius vobis ex sua et ceterorum suorum ac nostrorum fratrum et venerabilium episcoporum voce dixit, in hoc etiam animadvertere potestis
voluntatem Dei esse, ut praesens domnus et rex noster, qui in parte regni, quam hactenus tenet et
tenuit et nobis ac ecclesiis nostris et populo sibi commisso utiliter praeest ac praefuit et salubriter
prodest et profuit, inde ad hunc locum Domino ducente pervenerit, quo etiam vos eius inspiratione
confluxistis et ipsi vos sponte commendastis, cuius instinctu animantia omnia in arcam Noe
significantem ecclesiae unitatem nullo cogente convenerunt, quia sanctae memoriae pater suus
domnus Hludowicus pius imperator augustus ex progenie Hludowici regis Francorum inclyti, per beati Remigii Francorum apostoli catholicam praedicationem cum integra gente conversi et cum tribus Francorum milibus, exceptis parvulis et mulieribus, vigilia sancti paschae in Remensi metropoli
baptizati et coelitus sumpto chrismate, unde adhuc habemus, peruncti et in regem sacrati, exortus per beatum Arnulfum, cuius carne idem Hludowicus pius augustus originem duxit carnis, et a Stephano papa Romano ante sanctae Dei genitricis et semper virginis Mariae altare Remi in imperatorem est coronatus et demum factione quorumdam terreno imperio destitutus in praedictam regni partem
unanimitate episcoporum et fidelis populi ante sepulchrum sancti Dionysii eximii martyris ecclesiae
sanctae est redditus et in hac domo ante hoc altare protomartyris Stephani, cuius nomen
interpretatum resonat coronatus, per Domini sacerdotes acclamatione fidelis populi, sicut vidimus, qui adfuimus, corona regni est imperio restitutus.
Et quia, ut in historiis sacris legimus, reges, quando regna obtinuerunt, singulorum regnorum sibi
diademata imposuerunt, non incongruum videtur istis venerabilibus episcopis, si vestrae unanimitati
placet, ut in obtentu regni, unde vos ad illum sponte convenistis et vos ei commendastis, sacerdotali
ministerio ante altare hoc coronetur et sacra unctione consecretur. |