Quotation |
Vbi enim amplius religionis christianae cultus effloruit quam in romana urbe, quae prae ceteris
terris superstitiones sibi ante gentium uindicauit?
eleuata est ergo in ipsis potentia domini, quando superbiam eorum humilitatis gratia commutauit,
perducens eos in finem, id est ad dominum saluatorem.
Quanta enim nefandissima illic sunt signa templorum? quot ecclesiarum caelestium et beatorum martyrum dona micuerunt! vt utrisque conspectis, reuera potentia intellegatur domini christi, qui ex tam superstitiosa plebe reddidit sanctissimam ciuitatem. |