Stelle Vocati sunt autem in Iudaeorum gen...; (Expositio super Librum generationis (Expositio in evangelium Matthaei) (801 - 865), Cap. 1 (p. 67, lin. 201)) [1911]

Basic Information
Keywords
ID 1911
Text Expositio super Librum generationis (Expositio in evangelium Matthaei) (801 - 865) Christian of Stavelot
Quotation Vocati sunt autem in Iudaeorum gente hoc nomine sacerdotes et reges, quia ipsi ungebantur de chrisma quando ordinabantur, unde et propter ipsos dicitur in psalmis: nolite tangere christos meos, et sicut in Romanorum regno omnes uocati sunt Caesares et Augusti ab Iulio et Octauiano, qui primi sic uocati sunt, ita illic omnes reges 'christi' uocabantur, unde et Dauid de Saule dicebat: non mittam manum meam in christum domini. Quando autem de homine dicitur, per totas litteras debet scribi, quando uero de domino per chi et ro et simma et apice desuper, ut hic illa significet quae de Iesu nomine diximus, hoc est ineffabile esse. Similiter deus et dominus: quando de homine per litteras, quando de deo conprehensiue fieri debet, quia nullum nomen proprie potest deo dici quod eius maiestatem ualeat ostendere.
Translation
Quotation source Cap. 1 (p. 67, lin. 201)
Associated use case(s)
Comment