Quotation |
Fuit autem hoc nomen celebre apud Iudaeos quamdiu eorum regnum stetit, quia, sicut apud multas
gentes dignitatis nomina sunt quae reges et principes per successionem habent, ut apud Egyptios Pharaones et Tholomei et apud Romanos Caesares et Augusti uocantur, ita et apud
Iudeos fuit hoc nomen.
Ut enim ab Iulio, qui primus uocitatus est Caesar eo, quod caeso matris mortuae utero eductus sit,
sive, sicut alii dicunt, quia cum caesarie natus sit, in reliquum omnes 'Caesares' sunt nuncupati, et ab Octauiano, cui cum Romani occurrissent post subiugatum orbem terrae cum scuto aureo et
laudibus dederunt nomen Augusto, quia adauxerat imperium eorum, in reliquum omnes 'Augusti' appellati sunt, simili modo, quia Aaron iubente domino inunctus est a Moyse in sacerdotem, omnes
sacerdotes 'Messias' uocabantur.
Similiter omnes reges a Saule, qui primus rex eorum a Samuhele inunctus est in regem, Messias, id est christi, uocati sunt. |