Quotation |
Sanctissimi episcopi et venerabiles presbyteri et diaconi omnes responderunt: Spiritus sancti gratia
diffusa cor apostolatus vestri succensum est, ut nostrarum simul et subiectorum animarum divino
ardore et zelo constantiae provideat; quae, quantum assiduae magistrae et dominae nostrae
apostolicae sedis praesentamur, tantum amplius docemur nobis a Deo creditis assequere plevibus et
quae necessaria sunt ad regendam plevem Dei edocti animarum lucra sectemus et, quae a pia
consideratione bene praevisum est, quae a vestro sancto apostolato decreta sunt capitula cum
praemissis nobis lectioni pandantur, ut antidoto salutari morbus a grege dominico pellatur, ne deinceps quisque Romanus aut Langobardus vel cuiuscumque gentis, quae in te baptizati
sunt, adtemptare praesumant, ut non tante iniquitatis pondere oppressus cum diabolo et angelis eius pereat. Placeat potius, ut inlicita vitentur et funditus evellantur. Factum hoc synodum anno secundo Ardabasti imperatoris necnon et Liutprandi regis anno XXXII., indictione duodecima. Feliciter. |