Stelle Igitur cum per evoluta annorum spa...; (Concilium Romanum DCCLXI (-100 - 761), (p. 66, lin. 18)) [1919]

Basic Information
Keywords
ID 1919
Text Concilium Romanum DCCLXI (761 - 761) Anonymous - Church Councils etc.
Quotation Igitur cum per evoluta annorum spatia diversa sanctorum Christi martyrum atque confessorum eius foras muros huius Romanae urbis sita cimiteria neglecta antiquitus satis manerent diruta, contigit postmodum ab impia Longobardorum gentium impugnatione funditus esse demolita, qui etiam et aliquanta ipsorum effodientes martyrum sepulchra et impie devastantes, quorumdam sanctorum depraedata auferentes secum deportaverunt corpora, et ex eo tempore omnino desidiose atque negligenter eis debitus venerationis exhibebatur honor. Nam et, quod dici nefas est, etiam et diversa animalia in aliquantis eisdem sanctorum cimiteriis aditum habentia, illic eorum existebant secta piacula, a quibus foetoris exercebant squalorem. Unde conspecta eorundem sanctorum locorum desidiosa incuria et ex hoc valde ingemiscens atquevuberrima doloris atterritus moestitia aptum prospexi annuente Deo eosdem sanctos martyres et confessores Christi et virgines ex eisdem dirutis auferre locis, quos et cum hymnis et canticis spiritualibus in hanc Romanam introduximus urbem et in ecclesia, quam noviter a fundamentis in eorum honore construxi, infra moenia scilicet domus, quae mihi parentali successione obvenit, in qua me natum constat atque nutritum, eorum sanctissima collocans condidi corpora; ubi congregationem constituens monachorum speciali censura in honore et nomine beatorum Stephani pape et martyris atque Silvestri pape et confessoris Christi, in quo et veneranda eorum quiescunt corpora, monasterium virorum monachorum esse censui, scilicet modulationis exercendum psalmodium in perpetuum esse decrevi, constituens sedulas ibidem domino Deo redemptori nostro referre laudes et aeternam eorumdem sanctorum illic quiescentium venerationis memoriam ad gloriam divinae potentiae celebrari atque pro dilatione et stabilitate rei publicae necnon et salute omnium fidelium Christianorum et ob meorum veniam delictorum quotidianas fundere preces et debitum et condecentem eisdem omnibus Dei sanctis exiberi honorem.
Translation
Quotation source (p. 66, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment