Stelle multosque per annos errabant acti ...; (Interpretationes Virgilianae (381 - 400), Lib. 1 (p. 17, lin. 3)) [1951]

Basic Information
Keywords
ID 1951
Text Interpretationes Virgilianae (381 - 400) Tiberius Claudius Donatus
Quotation multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum: tantae molis erat Romanam condere gentem: ne fatorum ratione passi videantur quae contra fatum Iuno faciebat, sic ordinatur sensus narrantis: ad condendam Romanam gentem multos per annos errabant maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem; magna enim sine magno labore condi non possunt. laudatur hic quoque eorum virtus qui nec malis frangebantur nec diuturnitate temporis et omnia fortiter tolerabant, ut superatis adversis ad retentionem debiti imperii pervenirent.
Translation
Quotation source Lib. 1 (p. 17, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment