Stelle huc geminas nunc flecte acies, han...; (Interpretationes Virgilianae (381 - 400), Lib. 1 (p. 608, lin. 5)) [1952]

Basic Information
Keywords
ID 1952
Text Interpretationes Virgilianae (381 - 400) Tiberius Claudius Donatus
Quotation huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos, <hic Caesar et omnis Iuli progenies>: quando ad Caesarem venit et eius nomen voluit praeferre et confirmare quod a Troianis originem ducat, addidit hortationem. res, inquit, magna est, quam tibi monstraturus sum: proinde plenam aciem tuorum luminum ad eam convertes. haec est gens tua, hi sunt Romani et Iuli universa progenies, in qua est et Caesar.
Translation
Quotation source Lib. 1 (p. 608, lin. 5)
Associated use case(s)
Comment