Stelle Nunc vero in fide catholica per om...; (Epistolae Colonienses: Wilibertus Coloniensis ad Adrianum Papam II (870 - 872), Epist. 11 (p. 255, lin. 32)) [1963]

Basic Information
Keywords
ID 1963
Text Epistolae Colonienses: Wilibertus Coloniensis ad Adrianum Papam II (870 - 872) Anonymous - Other
Quotation Nunc vero in fide catholica per omnia firmus, sublimitati vestrae scriptis discurrentibus praedicator occurro, et primo mihi divinum favorem vestro interventu appropinquare confidenter exoro meque vestris subiectum imperiis ex integro veraciter pronuntio, ut sicut praecelsum pietatis vestrae [iubar] per universas gentes toto orbe praefulget, ita et per ministerium meae humilitatis, sicut semper est, sedes beatissimi Petri in universali ecclesia adsignatum sibi a Domino principatum teneat, et ut vestra sanctitas et Romana ecclesia canonice sibi esse subditum cognoscat, et individua sanctae Trinitatis fide ea vocatione, qua vocatus sum, Christo miserante devotum esse firmissime sciat, sicut inferius testatur pagina meae credulitatis inscripta ....
Translation
Quotation source Epist. 11 (p. 255, lin. 32)
Associated use case(s)
Comment