Quotation |
Serenissimae dominationi uestrae, quam, tribuente domino, summo principe coniuge romanam cognouimus rempublicam gubernare et praecipuo culmine subiectis illis partibus dominari, summa
deuotione salutis officia reuerentissimae persoluentes, significamus, praesentium legatarios praecellentissimi filii nostri, hildeberti regis, ad uos causa communis utilitatis, si christus effectum tribuit, fiducialiter direxisse, quibus, ut confidimus, dignanter receptis, et his, quae uerbo mandauimus, patefactis, tali serenissimo principi ministrate consilio, per quod, dum inter utramque gentem pacis causa conectitur, coniuncta gratia principum subiectarum generent beneficia regionum. |