Quotation |
Et mirum nobis uidetur, si, rectam habere mentem atque priscam gentis francorum et dicioni romanae unitatem esse conprobatam adfirmans, nihil operis usque adhuc amicitiae congruum eminentia tua ostendens uisa est: dum in scriptis pollicita atque per sacerdotis firmata et terribilibus iuramentis roborata, tanto tempore excesso nullum effectum perceperunt.
Et si hoc ita est, quid per tanta spatia terrae atque maris insaniter sine responsu necessarios uestros
ligatarios fatigatis, iuuenalis sermonis, qui nihil utilitatis induxerunt, iactantes?
nos tamen imperialem beneuolentiam sequentis, et praefatos ligatarios uestros suscipimus, etiamsi
non cognouimos, et cum ueritate a te transmissus esse, atque his, quae nunciata ab eis sunt, placidis
auribus intimantes, conpetens eis dedimus responsum, quod et per alios ligatarios uestros manifestum
tuae gloriae iam factum est. |