Quotation |
Quapropter beatissimae coronae uestrae deuotionem nostram sincerissimae commendantes ac, salutatione depensa, ut pro nobis redemptori gentium supplicare dignemini, multipliciter obsecrantes, praecamur per deum, qui uos ad multorum remedium patres esse constituit omnium dignitatum, ut, quia casu contigit, nepotem nostrum paruulum duci in urbem regiam, de matrem deceptum, et ibidem detineri tam peregrinum quam orfanum, apud piissimum patrem nostrum augustum de eius absolutione, sicut est uestrae consuetudinis, dignabiliter laboretis, quatenus, dum
ipse, uobis obtinentibus, meruerit patriae uel parentibus reddi, peregrinationis necessitatibus
absolutus, ad liberandum obnoxium facias, quod christi uecarius, et per hoc inter nos et romanam rempublicam sit diuturnae pacis et quietis fructus, non terminus. |