Stelle Quapropter sancto apostolatui uest...; (Epistulae Austrasicae: Epistulae auctoribus diuersis (581 - 600), Epist. 46 (lin. 11)) [1976]

Basic Information
Keywords
ID 1976
Text Epistulae Austrasicae: Epistulae auctoribus diuersis (581 - 600) Anonymous - Other
Quotation Quapropter sancto apostolatui uestro salutationis officia dependentes, commendatione praelata, et, ut nos sacris intercessionibus uestris memoris esse dignemini, fiducialiter obsecrantes, speramus, ut, quia diuina clementia ea nos aetate conroborat, ut catholicae parti nostra non desint solacia - iuxta uotum romanae reipublicae uel sacratissimi patris nostri imperatoris in italiam direximus aduersum gentem langobardorum relegioni ac fidei iniquissimae perfidam -, uestra sollicitudine ad uirum praecelsum smaragdum rauenna iubite celeriter nuntiare, ut et pars reipublicae, in quo per ipsum ualet, solacium armatorum inferre super hostes festinet et, quantum dominus praeciperit, quod potest in praesenti fieri, non moretur. Quod fuerit uerti residuum, si christo placuerit, adueniente anni futuri tempore optamus exercitum in causa dirigere, quatenus manus domini gentem execrabilem, uobis exorantibus, dignetur elidere, quae iniuria sanctorum et morte suorum fidelium sanguinis effusione crudelitatis manus armauit; hoc etiam sperantes, ut ipsi praecelso smaragdo de nostris ligatariis iubeatis pariter nuntiare, ut tam uestra quam eius ordinatione quam celeriter ad locum destinatum imperialis urbis festinent accedere et ad nos, christo praesule, quae oportuna mandata sunt, renuntiantes uelociter si qua restant, pacis studio, diuinitate propitia, communiter explicentur.
Translation
Quotation source Epist. 46 (lin. 11)
Associated use case(s)
Comment