Stelle nam aut praenomina sunt, quae nomi...; (Explanationum in artem Donati liber II (501 - 600), Lib. 2 (p. 535, lin. 35)) [1992]

Basic Information
Keywords
ID 1992
Text Explanationum in artem Donati liber II (501 - 600) Anonymous - Grammar
Quotation nam aut praenomina sunt, quae nomini praeponuntur et praenominativa dicuntur, ut Lucius Quintus; aut nomina gentis, id est familiae, ut Valerius Aemilius Cluentius, ut Vergilius 'genus unde tibi, Romane Cluenti'; aut cognomina, quae nomini iunguntur et cognominativa dicuntur, ut Scipio Lentulus, aut agnomina, quae cognomini iunguntur et agnominativa dicuntur, ut Africanus Aemilianus, et quidquid eius modi accesserit agnomen vocabitur. praenomina tantum Romanis hominibus sunt. ea singulis vel binis vel ternis litteris notantur hoc modo: singulis G. Gaius, M. Marcus, L. Lucius; binis Gn. Gnaeus, Pm. Pompeius; ternis, ut Sex. Sextus, Sps. Spurius.
Translation
Quotation source Lib. 2 (p. 535, lin. 35)
Associated use case(s)
Comment