Stelle quis tot gentium populos numero re...; (Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400), Lib. 2, Par. 1 (p. 153, lin. 10)) [2000]

Basic Information
Keywords
ID 2000
Text Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400) Pseudo-Hegesippus
Quotation quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dexteram non tulit maluitque Romam duabus anni partibus aduersum se pascere, quam aliorum opibus nixa aduersum Romanos rebellare? Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari, fluctibus tamquam montibus solita hostem repellere, unum consularem ueretur, et plurimi populi sex fascium uirgulis metu inclinantur; Asia, Pontus, Eniochi, Scythae nomades, Tauroscythae, Meotiaque regna Bosphoranique omnes Romano imperio subiciuntur et illud ante innauigabile pelagus XL naues ad pacem exercent. nam de Armenia quid dicam quae non solum limitis sui seruat quietem, uerum etiam Portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis inrepat?
Translation
Quotation source Lib. 2, Par. 1 (p. 153, lin. 10)
Associated use case(s)
Comment