Stelle si non pignorum uestrorum, non con...; (Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400), Lib. 2, Par. 1 (p. 157, lin. 2)) [2001]

Basic Information
Keywords
ID 2001
Text Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400) Pseudo-Hegesippus
Quotation si non pignorum uestrorum, non coniugum uos contemplatio reuocat, reuocet templi contuitus sacratissimi, parcite saltem religioni, parcite sanctissimis sacerdotibus, quibus iam non parcent Romani neque ipsi templo, quos pepercisse paenitet, quoniam iam dudum uolunt omnes gentes nostram extinguere religionem, Pompeius tamen cum extinguere posset pepercit. ego nihil praetermisi, monui omnia quae ad uestram spectant salutem. hoc uobis suadeo quod mihi eligo, uos considerate quid uobis utile sit.
Translation
Quotation source Lib. 2, Par. 1 (p. 157, lin. 2)
Associated use case(s)
Comment